Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.5 Plin. Nat. 31.6 (English) >>Plin. Nat. 31.7

31.6

in boeotia ad trophonium deum iuxta flumen hercynnum e duobus fontibus alter memoriam, alter

-- --

oblivionem adfert, inde nominibus inventis. in cilicia apud oppidum cescum rivus fluit nuus, ex quo bibentium subtiliores sensus fieri M. Varro tradit, at in cea insula fontem esse, quo hebetes fiant, zamae in africa, ex quo canorae voces. - vinum taedio venire iis, qui ex clitorio lacu biberint, ait eudoxus, set theopompus inebriari fontibus iis, quos diximus, mucianus andri e fonte liberi patris statis diebus septenis eius dei vinum fluere, si auferatur e conspectu templi, sapore in aquam transeunte, polyclitus lipari iuxta solos ciliciae ungui, theophrastus hoc idem in aethiopia eiusdem nominis fonte, lycos in indis oratis fontem esse, cuius aqua lucernae luceant; idem ecbatanis traditur. theopompus in scotusaeis lacum esse dicit, qui volneribus

-- --

medeatur, iuba in trogodytis lacum insanum malefica vi appellatum ter die fieri amarum salsumque ac deinde dulcem totiensque et nocte, scatentem albis serpentibus vicenum cubitorum; idem in arabia fontem exilire tanta vi, ut nullum non pondus inpactum respuat; theophrastus marsyae fontem in phrygia ad celaenarum oppidum saxa egerere. non procul ab eo duo sunt fontes claeon et gelon ab effectu graecorum nominum dicti. cyzici fons cupidinis vocatur, ex quo potantes amorem deponere mucianus credit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.5 Plin. Nat. 31.6 (English) >>Plin. Nat. 31.7

Powered by PhiloLogic