Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.7 Plin. Nat. 31.8 (English) >>Plin. Nat. 31.9

31.8

quod si quis fide carere ex his aliqua arbitratur, discat in nulla parte naturae maiora esse miracula, quamquam inter initia operis abunde multa rettulimus. ctesias tradit silan vocari stagnum in indis, in quo

-- --

nihil innatet, omnia mergantur; caelius apud nos in averno etiam folia subsidere, Varro aves, quae advolaverint, emori. contra in africae lacu apuscidamo omnia fluitant, nihil mergitur, item in siciliae fonte phinthia, ut apion tradit, et in medorum lacu puteoque saturni. item fluvii fons limyrae transire solet in loca vicina portendens aliquid; mirum quoque quod cum piscibus transit. responsa ab his petunt incolae cibo, quem rapiunt adnuentes, si vero eventum negent, caudis abigunt. amnis alcas in bithynia bryazum adluit - hoc est et templo et deo nomen - , cuius gurgitem periuri negantur pati velut flammam urentem. et in cantabria fontes tamarici in auguriis habentur. tres sunt octonis pedibus distantes, in unum alveum coeunt vasto amne. singuli siccantur duodenis diebus, aliquando vicenis, citra suspicionem ullam aquae, cum sit vicinus illis fons sine intermissione largus.

-- --

dirum est non profluere eos aspicere volentibus, sicut proxime larcio licinio legato pro praetore post septem dies accidit. in iudaea rivus sabbatis omnibus siccatur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.7 Plin. Nat. 31.8 (English) >>Plin. Nat. 31.9

Powered by PhiloLogic