Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.8 Plin. Nat. 31.9 (English) >>Plin. Nat. 31.10

31.9

e diverso miracula alia dira. ctesias in armenia fontem esse scribit, ex quo nigros pisces ilico mortem adferre in cibis. quod et circa danuvii exortum audivi, donec veniatur ad fontem alveo adpositum, ubi finitur id genus piscium, ideoque ibi caput amnis eius intellegit fama. hoc idem et in lydia in stagno nympharum tradunt. in arcadia ad pheneum aqua profluit e saxis styx appellata, quae ilico necat, ut diximus, sed esse pisces parvos in ea tradit theophrastus, letales et ipsos, quod non in alio genere mortiferorum fontium. necare aquas theopompus et in thracia apud cichros dicit, lycos in leontinis tertio die quam quis biberit, Varro ad soracten in fonte, cuius sit latitudo quattuor pedum; sole oriente eum exundare ferventi similem; aves, quae degustaverint, iuxta mortuas iacere. namque et haec insidiosa condicio est, quod quaedam etiam blandiuntur aspectu, ut ad nonacrim arcadiae, omnino nulla deterrent qualitate. hanc putant nimio frigore esse noxiam, utpote

-- --

cum profluens ipsa lapidescat. aliter circa thessalica tempe, quoniam virus omnibus terrori est, traduntque aƫna etiam ac ferrum erodi illa aqua. profluit, ut indicavimus, brevi spatio, mirumque, siliqua silvestris amplecti radicibus fontem eum dicitur, semper florens purpura. et quaedam sui generis herba in labris fontis viret. in macedonia non procul euripidis poetae sepulchro duo rivi confluunt, alter saluberrimi potus, alter mortiferi.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 31.8 Plin. Nat. 31.9 (English) >>Plin. Nat. 31.10

Powered by PhiloLogic