Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.12 Plin. Nat. 32.13 (English) >>Plin. Nat. 32.14

32.13

terrestrium carnes suffitionibus propriae magicisque artibus refutandis et contra venena salutares produntur. plurimae in africa. hae ibi amputato capite pedibusque pro antidoto dari dicuntur et e iure in cibo sumptae strumas discutere, lienes tollere, item comitiales morbos. sanguis earum claritatem visus facit, discutit suffusiones oculorum. et contra serpentium omnium et araneorum ac similium et ranarum venena auxiliatur servato sanguine in farina pilulis factis et, cum opus sit, in vino datis. felle testudinum cum attico melle glaucomata inungui prodest. scorpionum plagae instillant. tegimenti cinis vino et oleo subactus pedum rimas ulceraque sanat. squamae e summa parte derasae et in potu datae

-- --

venerem cohibent. eo magis hoc mirum, quoniam totius tegimenti farina accendere traditur libidinem. urinam aliter earum quam in vesica dissectarum inveniri posse non arbitror et inter ea esse hoc quoque, quae portentose magi demonstrant, adversus aspidum ictus singularem, efficaciorem tamen, ut aiunt, cimicibus admixtis. ova durata inlinuntur strumis et ulceribus frigore aut adustione factis. sorbentur in stomachi doloribus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.12 Plin. Nat. 32.13 (English) >>Plin. Nat. 32.14

Powered by PhiloLogic