Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.13 Plin. Nat. 32.14 (English) >>Plin. Nat. 32.15

32.14

marinarum carnes admixtae ranarum carnibus contra salamandras praeclare auxiliantur, neque est testudine aliud salamandrae adversius. sanguine alopeciarum inanitas et porrigo omniaque capitis ulcera curantur; inarescere eum oportet lenteque ablui. instillatur et dolori aurium cum lacte mulierum. adversus morbos comitiales manditur cum polline frumenti, miscetur autem sanguinis heminis iii aceti hemina. datur et suspiriosis, sed tum hemina vini additur; his et cum hordeacea farina, aceto quoque admixto, ut sit quod devoretur fabae magnitudine; et haec singula et matutina et vespera dantur, dein post aliquot dies bina vespera. comitialibus instillatur ore

-- --

diducto; iis, qui modice corripiantur spasmo, cum castoreo clystere infunditur. quod si dentes ter annis colluantur testudinum sanguine, immunes a dolore fiant. et anhelitus discutit quasque orthopnoeas vocant; ad has in polenta datur. fel testudinum claritatem oculorum facit, cicatrices extenuat, tonsillas sedat et anginas et omnia oris vitia, privatim nomas ibi, item testium. naribus inlitum comitiales erigit attollitque. idem cum vernatione anguium aceto admixto unice purulentis auribus prodest. quidam bubulum fel admiscent decoctarum carnium testudinis suco, addita aeque vernatione anguium; sed vino testudinem excocunt. oculorum utique vitia omnia fel inunctum cum melle emendat, suffusiones etiam marinae fel cum fluviatilis sanguine et lacte. capillus mulierum inficitur felle. contra salamandras vel sucum decoctae bibisse satis est.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.13 Plin. Nat. 32.14 (English) >>Plin. Nat. 32.15

Powered by PhiloLogic