Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.15 Plin. Nat. 32.16 (English) >>Plin. Nat. 32.17

32.16

e quarto genere testudinum, quae sunt in amnibus, divolsarum pinguia cum aizoo herba tunsa admixto unguento et semine lili, si ante accessiones perunguantur aegri praeter caput, mox convoluti calidam aquam bibant, quartanis liberare dicuntur. hanc testudinem xv luna capi oportere, ut plus pinguium reperiatur, verum aegrum xvi luna perungui. ex eodem genere testudinum sanguis instillatus cerebro capitis dolores sedat, item strumas. sunt qui testudinum sanguinem cultro aereo supinarum capitibus praecisis excipi novo fictili iubeant, ignem sacrum cuiuscumque generis sanguine inlini, item capitis ulcera manantia, verrucas. iidem promittunt testudinum omnium fimo panos discuti; et, quod incredibile dictu sit,

-- --

aliqui tradunt tardius ire navigia testudinis pedem dextrum vehentia.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.15 Plin. Nat. 32.16 (English) >>Plin. Nat. 32.17

Powered by PhiloLogic