Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.22 Plin. Nat. 32.23 (English) >>Plin. Nat. 32.24

32.23

et ostrea adversantur isdem, nec potest videri satis dictum esse de iis, cum palma mensarum diu iam tribuatur illis. gaudent dulcibus aquis et ubi plurumi influant amnes; ideo pelagia parva et rara sunt. gignuntur tamen et in petrosis carentibusque aquarum dulcium adventu, sicut circa grynium et myrinam. grandescunt sideris quidem ratione maxime, ut in natura aquatilium diximus, sed privatim circa initia aestatis multo lacte praegnatia atque ubi sol penetret in vada. haec videtur causa, quare minora in alto reperiantur; opacitas cohibet incrementum, et tristitia minus adpetunt cibos. variantur coloribus, rufa hispaniae, fusca illyrico, nigra et carne et testa cerceis, praecipua vero habentur in quacumque gente spissa nec saliva sua lubrica, crassitudine potius spectanda quam latitudine, neque in lutosis capta neque in harenosis, sed solido vado, spondylo brevi atque non carnoso, nec fibris laciniosa ac tota in alvo. addunt peritiores notam ambiente purpureo crine fibras, eoque argumento generosa interpretantur calliblephara ea

-- --

appellantes. gaudent et peregrinatione transferrique in ignotas aquas. sic brundisina in averno compasta et suum retinere sucum et a lucrino adoptare creduntur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.22 Plin. Nat. 32.23 (English) >>Plin. Nat. 32.24

Powered by PhiloLogic