Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.23 Plin. Nat. 32.24 (English) >>Plin. Nat. 32.25

32.24

haec sint dicta de corpore; dicemus et de nationibus, ne fraudentur gloria sua litora, sed dicemus aliena lingua quaeque peritissima huius censurae in nostro aevo fuit. sunt ergo muciani verba, quae subiciam: "cyzicena maiora lucrinis, dulciora brittannicis, suaviora medullis, acriora ephesis, pleniora iliciensibus, sicciora coryphantenis, teneriora histricis, candidiora cerceiensibus. sed his neque dulciora neque teneriora ulla esse compertum est." in indico mari alexandri rerum auctores pedalia inveniri prodidere, nec non inter nos nepotis cuiusdam nomenclatura tridacna appellavit, tantae amplitudinis intellegi cupiens, ut ter mordenda essent.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.23 Plin. Nat. 32.24 (English) >>Plin. Nat. 32.25

Powered by PhiloLogic