Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.26 Plin. Nat. 32.27 (English) >>Plin. Nat. 32.28

32.27

alopecias replet hippocampi cinis nitro et adipe suillo mixtus aut sincerus ex aceto, praeparat autem saepiarum crustae farina medicamentis cutem; replet et muris marini cinis cum oleo, item echini cum carnibus suis cremati, fel scorpionis marini, ranarum quoque iii, si vivae in olla concrementur, cinis cum melle, melius cum pice liquida. capillum denigrant sanguisugae, quae

-- --

in vino nigro diebus xxxx computuere. alii in aceti sextariis ii sanguisugarum sextarium in vase plumbeo putrescere iubent totidem diebus, mox inlini in sole. sornatius tantam vim hanc tradit, ut, nisi oleum ore contineant qui tinguent, dentes quoque suco earum denigrari dicat. - capitis ulceribus muricum vel purpurarum testae cinis cum melle utiliter inlinitur, conchyliorum vel, si non uratur, farina ex aqua, doloribus castoreum cum peucedano et rosaceo.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.26 Plin. Nat. 32.27 (English) >>Plin. Nat. 32.28

Powered by PhiloLogic