Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.35 Plin. Nat. 32.36 (English) >>Plin. Nat. 32.37

32.36

purgant et myaces, quorum natura tota in hoc loco dicetur. acervantur muricum modo vivuntque in algosis, gratissimi autumno et ubi multa dulcis aqua miscetur mari, ob id in aegypto laudatissimi. procedente hieme amaritudinem trahunt coloremque rubrum. horum ius traditur alvum et vesicas exinanire, interanea destringere, omnia adaperire, renes purgare, sanguinem adipemque

-- --

minuere. itaque utilissimi sunt hydropicis, mulierum purgationibus, morbo regio, articulario, inflationibus, item obesis, fellis pituitae quoque, pulmonis, iocineris, lienis vitiis, rheumatismis. fauces tantum vexant vocemque obtundunt. ulcera, quae serpant aut sint purganda, sanant, item carcinomata cremati ut murices; et morsus canum hominumque cum melle, lepras, lentigines. cinis eorum lotus emendat caligines, scabritias, albugines, gingivarum et dentium vitia, eruptiones pituitae; et contra dorycnium aut opocarpathum antidoti vicem optinent. degenerant in duas species: mitulos, qui salem virusque resipiunt, myiscas quae rotunditate differunt, minores aliquanto atque hirtae, tenuioribus testis, carne dulciores. mituli quoque ut murices cinere causticam vim habent et ad lepras, lentigines, maculas. lavantur quoque plumbi modo ad genarum crassitudines et oculorum albugines caliginesque atque in aliis partibus sordida ulcera capitisque pusulas. carnes eorum ad canis morsus inponuntur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.35 Plin. Nat. 32.36 (English) >>Plin. Nat. 32.37

Powered by PhiloLogic