Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.37 Plin. Nat. 32.38 (English) >>Plin. Nat. 32.39

32.38

lieni medetur solea piscis inpositus, item

-- --

torpedo, item rhombus; vivus dein remittitur in mare. scorpio marinus necatus in vino vesicae vitia et calculos sanat, lapis, qui invenitur in scorpionis marini cauda, pondere oboli potus, enhydridis iecur, blendiorum cinis cum ruta. inveniuntur et in bacchi piscis capite ceu lapilli; hi poti ex aqua calculosis praeclare medentur. aiunt et urticam marinam in vino potam prodesse, item pulmonem marinum decoctum in aqua. ova saepiae urinam movent reniumque pituitas extrahunt. rupta, convolsa cancri fluviatiles triti in asinino maxime lacte sanant, echini vero cum spinis suis contusi et e vino poti calculos - modus singulis hemina; bibitur, donec prosit - et alias in cibis ad hoc proficiunt. purgatur vesica et pectinum cibo. ex iis mares alii δόνακας vocant, alii αὐλούς, feminas ὄνυχας. urinam mares movent. dulciores feminae sunt et unicolores. saepiae quoque ova urinam movent et renes purgant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.37 Plin. Nat. 32.38 (English) >>Plin. Nat. 32.39

Powered by PhiloLogic