Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.43 Plin. Nat. 32.44 (English) >>Plin. Nat. 32.45

32.44

febrium circuitus tollit iocur delphini gustatum ante accessiones. hippocampi necantur in rosaceo, ut perunguantur aegri frigidis febribus, et ipsi adalligantur aegris. item ex asello pisce lapilli, qui plena luna inveniuntur in capite, alligantur in linteolo. phagri fluviatilis longissimus dens capillo adalligatus ita, ut v diebus eum, qui adalligaverit, non cernat aeger, ranae in trivio decoctae oleo abiectis carnibus perunctos liberant

-- --

quartanis. sunt qui strangulatas in oleo ipsas clam adalligent oleoque eo perunguant. cor earum adalligatum frigora febrium minuit et oleum, in quo intestina decocta sint. maxime autem quartanis liberant ablatis unguibus ranae aeque adalligatae et rubeta, si iocur eius vel cor adalligetur in panno leucophaeo. cancri fluviatiles triti in oleo et aqua perunctis ante accessiones in febribus prosunt; aliqui et piper addunt. alii decoctos ad quartas in vino e balineo egressis bibere suadent in quartanis, aliqui vero sinistrum oculum devorare. magi oculis eorum ante solis ortum adalligatis aegro ita, ut caecos dimittant in aquam, tertianas abigi promittunt. eosdem oculos cum carnibus lusciniae in pelle cervina inligatos praestare vigiliam somno fugato tradunt. in lethargum vergentibus coagulo ballaenae aut vituli marini ad olfactum utuntur. alii sanguinem testudinis lethargicis inlinunt. tertianis mederi dicitur et spondylus percae adalligatus, quartanis cocleae fluviatiles in cibo recentes; quidam ob id adservant sale, ut dent tritas in potu.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.43 Plin. Nat. 32.44 (English) >>Plin. Nat. 32.45

Powered by PhiloLogic