Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.47 Plin. Nat. 32.48 (English) >>Plin. Nat. 32.49

32.48

sanguinem fieri piscium cibo putant, sisti polypo tuso inlito, de quo et haec traduntur: muriam ipsum ex sese emittere et ideo non debere addi in coquendo, secari harundine, ferro enim infici vitiumque trahere natura dissidente. ad sanguinem sistendum et ranarum inlinunt cinerem vel sanguinem arefactum. quidam ex ea rana, quam graeci calamiten vocant, quoniam inter harundines fruticesque vivat, minima omnium et viridissima, sanguinem cineremve fieri iubent, aliqui et nascentium ranarum in aqua, quibus adhuc cauda est, in calice novo combustarum cinerem, si per nares fluat, inferciendum. diversus hirudinum, quas sanguisugas vocant, ad extrahendum sanguinem usus est. quippe eadem ratio earum, quae cucurbitarum medicinalium, ad corpora levanda sanguine, spiramenta laxanda iudicatur, sed vitium, quod admissae semel desiderium faciunt circa eadem

-- --

tempora anni semper eiusdem medicinae. multi podagris quoque admittendas censuere. decidunt satiatae et pondere ipso sanguinis detractae aut sale adspersae; aliquando tamen relinquunt adfixa capita, quae causa volnera insanabilia facit et multos interemit, sicut messalinum e consularibus patriciis, cum ad genu admisisset, in veneni virus remedio verso. maxime rufae ita formidantur; ergo sugere orsas forficibus praecidunt, ac velut siphonibus defluit sanguis, paulatimque morientium capita se contrahunt, nec relinquuntur. natura earum adversatur cimicibus, suffitu necat eos. - fibrinarum pellium cum pice liquida combustarum cinis narium profluvia sistit suco porri mollitus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.47 Plin. Nat. 32.48 (English) >>Plin. Nat. 32.49

Powered by PhiloLogic