Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.4 Plin. Nat. 32.5 (English) >>Plin. Nat. 32.6

32.5

mihi videntur mira et quae ovidius prodidit piscium ingenia in eo volumine, quod halieuticon inscribitur: scarum inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum repere, quem luctatum eius si forte alius scarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis; lupum rete circumdatum harenas arare cauda atque ita condi, dum transeat rete; murenam maculas adpetere ipsas consciam teretis ac lubrici tergi, tum multiplici flexu laxare, donec evadat; polypum hamos adpetere bracchiisque complecti, non morsu, nec prius dimittere, quam escam circumroserit, aut harundine levatum extra aquam. scit et mugil esse in esca hamum insidiasque non ignorat, aviditas tamen tanta est, ut cauda verberando excutiat cibum. minus in providendo lupus sollertiae habet, sed magnum robur in paenitendo. nam is, ut haesit in hamo,

-- --

tumultuoso discursu laxat volnera, donec excidant insidiae. murenae amplius devorant quam hamum, admovent dentibus lineas atque ita erodunt. anthias tradit idem infixo hamo invertere se, quoniam sit in dorso cultellata spina, eaque liniam praesecare.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.4 Plin. Nat. 32.5 (English) >>Plin. Nat. 32.6

Powered by PhiloLogic