Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.52 Plin. Nat. 32.53 (English) >>Plin. Nat. 32.54

32.53

psilotrum est thynni sanguis, fel, iocur, sive recentia sive servata, iocur etiam tritum mixtoque cedrio plumbea pyxide adservatum. ita pueros mangonicavit salpe

-- --

obstetrix. eadem vis pulmonis marini, leporis marini sanguine et felle vel si in oleo lepus hic necetur. * * * cancri, scolopendrae marinae cinis cum oleo, urtica marina trita ex aceto scillite, torpedinis cerebrum cum alumine inlitum xvi luna. ranae parvae, quam in oculorum curatione descripsimus, sanies efficacissimum psilotrum est, si recens inlinatur, et ipsa arefacta ac tusa, mox decocta iii heminis ad tertias vel in oleo decocta aereis vasis. eadem mensura alii ex xv ranis conficiunt psilotrum, sicut in oculis diximus. sanguisugae quoque tostae in vase fictili et ex aceto inlitae eundem contra pilos habent effectum. hic suffitus urentium eas necat cimices. inuncto castoreo quoque cum melle pro psilotro usi pluribus diebus reperiuntur. in omni autem psilotro evellendi prius sunt pili.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.52 Plin. Nat. 32.53 (English) >>Plin. Nat. 32.54

Powered by PhiloLogic