Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.58 Plin. Nat. 32.59 (English) >>Plin. Nat. 32.60

32.59

peractis aquatilium dotibus non alienum videtur indicare per tot maria, tam vasta et tot milibus passuum terrae infusa extraque circumdata mensura, paene ipsius mundi quae intellegatur, animalia centum quadraginta quattuor omnino generum esse eaque nominatim complecti, quod in terrestribus volucribusque fieri non

-- --

quit. neque enim omnis indiae aethiopiaeque aut scythiae desertorumve novimus feras aut volucres, cum hominum ipsorum multo plurimae sint differentiae, quas invenire potuimus. accedat his taprobane insulaeque aliae atque aliae oceani fabulose narratae. profecto conveniet non posse omnia genera in contemplationem universam vocari. at, hercules, in tanto mari oceanoque quae nascuntur certa sunt, notioraque, quod miremur, quae profundo natura mersit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.58 Plin. Nat. 32.59 (English) >>Plin. Nat. 32.60

Powered by PhiloLogic