Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.61 Plin. Nat. 32.62 (English) >>Plin. Nat. 32.63

32.62

his adiciemus ab ovidio posita animalia, quae apud neminem alium reperiuntur, sed fortassis in ponto nascentia, ubi id volumen supremis suis temporibus inchoavit: bovem, cercyrum in scopulis viventem, orphum

-- --

rubentemque erythinum, iulum, pictas mormyras aureique coloris chrysophryn, praeterea percam, tragum et placentem cauda melanurum, epodas lati generis. praeter haec insignia piscium tradit: channen ex se ipsam concipere, glaucum aestate numquam apparere, pompilum, qui semper comitetur navium cursus, chromin, qui nidificet in aquis. helopem dicit esse "nostris incognitum undis," ex quo apparet falli eos, qui eundem acipenserem existimaverint. helopi palmam saporis inter pisces multi dedere.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 32.61 Plin. Nat. 32.62 (English) >>Plin. Nat. 32.63

Powered by PhiloLogic