Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.9 Plin. Nat. 33.10 (English) >>Plin. Nat. 33.11

33.10

equitum quidem etiam nomen ipsum saepe variatum est, in iis quoque, qui id ab equitatu trahebant. celeres sub romulo regibusque sunt appellati, deinde flexuntes, postea trossuli, cum oppidum in tuscis citra

-- --

volsinios p. viiii sine ullo peditum adiumento cepissent eius vocabuli, idque duravit ultra c. gracchum. iunius certe, qui ab amicitia eius gracchanus appellatus est, scriptum reliquit his verbis: "quod ad equestrem ordinem attinet, antea trossulos vocabant, nunc equites vocant ideo, quia non intellegunt trossulos nomen quid valeat, multosque pudet eo nomine appellari." et causam, quae supra indicata est, exponit invitosque etiamnum tamen trossulos vocari.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.9 Plin. Nat. 33.10 (English) >>Plin. Nat. 33.11

Powered by PhiloLogic