Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.12 Plin. Nat. 33.13 (English) >>Plin. Nat. 33.14

33.13

deorum honoris causa in sacris nihil aliud excogitatum est quam ut auratis cornibus hostiae, maiores dumtaxat, immolarentur. sed in militia quoque in tantum adolevit haec luxuria, ut M. Bruti e philippicis campis epistulae reperiantur frementis fibulas tribunicias ex auro geri. ita, hercules idem enim tu, Brute, mulierum pedibus aurum gestatum tacuisti. et nos sceleris arguimus illum, qui primus auro dignitatem per anulos fecit! habeant in lacertis iam quidem et viri, quod ex dardanis venit - itaque et dardanium vocabatur; viriolae celtice dicuntur, viriae celtiberice - ; habeant feminae in armillis digitisque totis, collo, auribus, spiris; discurrant catenae circa latera et in secreto margaritarum sacculi e collo dominarum auro pendeant, ut in somno quoque unionum conscientia adsit: etiamne pedibus induetur atque inter stolam plebemque hunc medium feminarum equestrem ordinem faciet honestius viri paedagogiis id damus, balineasque dives puerorum forma convertit. iam vero et harpocraten statuasque aegyptiorum numinum in digitis viri quoque portare incipiunt. fuit et alia claudii

-- --

principatu differentia insolens iis, quibus admissiones liberae ius dedissent imaginem principis ex auro in anulo gerendi, magna criminum occasione, quae omnia salutaris exortus vespasiani imperatoris abolevit aequaliter publicando principem. de anulis aureis usuque eorum hactenus sit dictum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.12 Plin. Nat. 33.13 (English) >>Plin. Nat. 33.14

Powered by PhiloLogic