Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.14 Plin. Nat. 33.15 (English) >>Plin. Nat. 33.16

33.15

sed a nummo prima origo avaritiae faenore excogitato quaestuosaque segnitia, nec paulatim: exarsit rabie quadam non iam avaritia, sed fames auri, utpote cum septumuleius, c. gracchi familiaris, auro rependendum caput eius abscisum ad opimium tulerit plumboque in os addito parricidio suo rem p. etiam circumscripserit; nec iam quiritium aliquis, sed universo nomine romano infami rex mithridates aquilio duci capto aurum in os infudit. haec parit habendi cupido! pudet intuentem

-- --

nomina ista, quae subinde nova graeco sermone excogitantur insperso argenteis vasis auro et incluso, quibus deliciis pluris veneunt inaurata quam aurea, cum sciamus interdixisse castris suis spartacum, ne quis aurum haberet aut argentum. tanto plus fuit animi fugitivis nostris! messalla orator prodidit antonium triumvirum aureis usum vasis in omnibus obscenis desideriis, pudendo crimine etiam cleopatrae. summa apud exteros licentiae fuerat philippum regem poculo aureo pulvinis subdito dormire solitum, hagnonem teium, alexandri magni praefectum, aureis clavis suffigere crepidas: antonius solus contumelia naturae vilitatem auro fecit. o dignum proscriptione, sed spartaci!



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.14 Plin. Nat. 33.15 (English) >>Plin. Nat. 33.16

Powered by PhiloLogic