Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.15 Plin. Nat. 33.16 (English) >>Plin. Nat. 33.17

33.16

equidem miror populum romanum victis gentibus in tributo semper argentum imperasse, non aurum, sicut carthagini cum Hannibale victae octingenta milia, xvi pondo annua in quinquaginta annos, nihil auri. nec potest videri paenuria mundi id evenisse. iam midas et croesus infinitum possederant, iam Cyrus devicta asia pondo xxiiii invenerat praeter vasa aurumque factum et

-- --

in eo solium, platanum, vitem. qua victoria argenti d talentorum reportavit et craterem semiramidis, cuius pondus xv talentorum colligebat. talentum aegyptium pondo lxxx patere M. Varro tradit. iam regnaverat in colchis saulaces aeetae subolis, qui terram virginem nactus plurimum auri argentique eruisse dicitur in suanorum gente, et alioqui velleribus aureis incluto regno. et illius aureae camarae, argenteae trabes et columnae atque parastaticae narrantur victae sesostri, aegypti regi tam superbo, ut prodatur annis quibusque sorte reges singulos e subiectis iungere ad currum solitus atque ita triumphare!



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.15 Plin. Nat. 33.16 (English) >>Plin. Nat. 33.17

Powered by PhiloLogic