Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.16 Plin. Nat. 33.17 (English) >>Plin. Nat. 33.18

33.17

et nos fecimus quae posteri fabulosa arbitrentur. caesar, qui postea dictator fuit, primus in aedilitate munere patris funebri omni apparatu harenae argenteo usus est, ferasque etiam argenteis vasis incessivere tum primum noxii, quod iam etiam in municipiis aemulantur. c. antonius ludos scaena argentea fecit, item l. murena; gaius princeps in circo pegma duxit, in quo fuere argenti pondo cxxiiii. claudius successor eius, cum de brittannia triumpharet, inter coronas aureas vii pondo

-- --

habere quam contulisset hispania citerior, viiii quam gallia comata, titulis indicavit. huius deinde successor nero pompei theatrum operuit auro in unum diem, quo tiridati armeniae regi ostenderet. et quota pars ea fuit aureae domus ambientis urbem!



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.16 Plin. Nat. 33.17 (English) >>Plin. Nat. 33.18

Powered by PhiloLogic