Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.1 Plin. Nat. 33.2 (English) >>Plin. Nat. 33.3

33.2

eruitur aurum et chrysocolla iuxta, ut pretiosior videatur, nomen ex auro custodiens. parum enim erat unam vitae invenisse pestem, nisi in pretio esset auri etiam sanies. quaerebat argentum avaritia; boni consuluit interim invenisse minium rubentisque terrae excogitavit usum. heu prodiga ingenia, quot modis auximus pretia rerum! accessit ars picturae, et aurum argentumque caelando carius fecimus. didicit homo naturam provocare. auxere et artem vitiorum inritamenta; in poculis libidines

-- --

caelare iuvit ac per obscenitates bibere. abiecta deinde sunt haec ac sordere coepere, ut auri argentique nimium fuit. murrina ex eadem tellure et crystallina effodimus, quibus pretium faceret ipsa fragilitas. hoc argumentum opum, haec vera luxuriae gloria existimata est, habere quod posset statim perire totum. nec hoc fuit satis. turba gemmarum potamus et zmaragdis teximus calices, ac temulentiae causa tenere indiam iuvat. aurum iam accessio est, utinamque posset e vita in totum abdicari sacrum fame, ut celeberrimi auctores dixere proscissum conviciis ab optimis quibusque et ad perniciem vitae repertum, quanto feliciore aevo, cum res ipsae permutabantur inter sese, sicut et troianis temporibus factitatum homero credi convenit! ita enim, ut opinor, commercia victus gratia invecta. alios coriis boum, alios ferro captivisque res emptitasse tradit. quare, quamquam ipse iam mirator auri, pecore aestimationes rerum ita fecit, ut c boum arma aurea permutasse glaucum diceret

-- --

cum diomedis armis viiii boum. ex qua consuetudine multa legum antiquarum pecore constat etiam romae.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.1 Plin. Nat. 33.2 (English) >>Plin. Nat. 33.3

Powered by PhiloLogic