Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.27 Plin. Nat. 33.28 (English) >>Plin. Nat. 33.29

33.28

aurea statua prima omnium nulla inanitate et antequam ex aere aliqua modo fieret, quam vocant holosphyraton, in templo anaetidis posita dicitur quo situ terrarum nomen hoc signavimus, numine gentibus illis sacratissimo. direpta ea est antonii parthicis rebus, scitumque narratur veteranorum unius bononiae hospitali Divi Augusti cena, cum interrogatus esset, sciretne eum, qui primus violasset id numen, oculis membrisque captum exspirasse; respondit enim cum maxime Augustum e crure eius cenare seque illum esse totumque sibi censum ex ea rapina. hominum primus et auream statuam et

-- --

solidam lxx circiter olympiade gorgias leontinus delphis in templo posuit sibi. tantus erat docendae artis oratoriae quaestus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.27 Plin. Nat. 33.28 (English) >>Plin. Nat. 33.29

Powered by PhiloLogic