Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.29 Plin. Nat. 33.30 (English) >>Plin. Nat. 33.31

33.30

chrysocolla umor est in puteis, quos diximus, per venam auri defluens crassescente limo rigoribus hibernis usque in duritiam pumicis. laudatiorem eandem in aerariis metallis et proximam in argentariis fieri

-- --

conpertum est. invenitur et in plumbariis, vilior etiam auraria. in omnibus autem his metallis fit et cura multum infra naturalem illam inmissis in venam aquis leniter hieme tota usque in iunium mensem, dein siccatis iunio et iulio, ut plane intellegatur nihil aliud chrysocolla quam vena putris. nativa duritia maxime distat; uvam vocant. et tamen illa quoque herba, quam lutum appellant, tinguitur. natura est, quae lino lanaeve, ad sucum bibendum. tunditur in pila, dein tenui cribro cernitur, postea molitur ac deinde tenuius cribratur. quidquid non transmeat, repetitur in pila, dein molitur. pulvis semper in catinos digeritur et ex aceto maceratur, ut omnis duritia solvatur, ac rursus tunditur, dein lavatur, in conchis siccatur, tum tinguitur alumine schisto et herba supra dicta pingiturque, antequam pingat. refert quam bibula docilisque sit. nam nisi rapuit colorem, adduntur et scytanum atque turbistum; ita vocant medicamenta sorbere cogentia.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.29 Plin. Nat. 33.30 (English) >>Plin. Nat. 33.31

Powered by PhiloLogic