Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.30 Plin. Nat. 33.31 (English) >>Plin. Nat. 33.32

33.31

cum tinxere pictores, orobitin vocant eiusque duo genera faciunt: elutam, quae servatur in lomentum, et liquidam globulis sudore resolutis. haec utraque genera in cypro fiunt. laudatissima autem est in armenia,

-- --

secunda in macedonia, largissima in hispania; summa commendationis, ut colorem in herba segetis laete virentis quam simillime reddat. visumque iam est neronis principis spectaculis harenam circi chrysocolla sterni, cum ipse concolori panno aurigaturus esset. indocta opificum turba tribus eam generibus distinguit: asperam, quae taxatur in libras #1108 vii, mediam quae #1108 v, attritam, quam et herbaceam vocant, #1108 iii. sublinunt autem harenosam, priusquam inducant, atramento et paraetonio. haec sunt tenacia eius, colore blanda. paraetonium, quoniam est natura pinguissimum et propter levorem tenacissimum, atramento aspergitur, ne paraetonii candor pallorem chrysocollae adferat. luteam putant a luto herba dictam, quam ipsam caeruleo subtritam pro chrysocolla inducunt, vilissimo genere atque fallacissimo.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.30 Plin. Nat. 33.31 (English) >>Plin. Nat. 33.32

Powered by PhiloLogic