Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.31 Plin. Nat. 33.32 (English) >>Plin. Nat. 33.33

33.32

usus chrysocollae et in medicina est ad purganda volnera cum cera atque oleo. eadem per se arida siccat et contrahit. datur et in angina orthopnoeave lingenda cum melle. concitat vomitiones, miscetur et

-- --

collyriis ad cicatrices oculorum ac viridibus emplastris ad dolores mitigandos, cicatrices trahendas. hanc chrysocollam medici acesim appellant, quae non est orobitis. chrysocollam et aurifices sibi vindicant adglutinando auro, et inde omnes appellatas similiter virentes dicunt. temperatur autem cypria aerugine et pueri inpubis urina addito nitro teriturque cyprio aere in cypriis mortariis; santernam vocant nostri. ita feruminatur aurum, quod argentosum vocant. signum est, si addita santerna nitescit. e diverso aerosum contrahit se hebetaturque et difficulter feruminatur. ad id glutinum fit auro et septima argenti parte ad supra dicta additis unaque tritis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.31 Plin. Nat. 33.32 (English) >>Plin. Nat. 33.33

Powered by PhiloLogic