Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.33 Plin. Nat. 33.34 (English) >>Plin. Nat. 33.35

33.34

ab his argenti metalla dicantur, quae sequens insania est. non nisi in puteis reperitur nullaque spe sui nascitur, nullis, ut in auro, lucentibus scintillis. terra est alias rubra, alias cineracea. excoqui non potest, nisi cum plumbo nigro aut cum vena plumbi - galenam vocant - , quae iuxta argenti venas plerumque reperitur. et eodem opere ignium discedit pars in plumbum, argentum autem innatat superne, ut oleum aquis. reperitur in omnibus paene provinciis, sed in hispania pulcherrimum, id quoque in sterili solo atque etiam montibus, et ubicumque una inventa vena est, non procul invenitur alia. hoc quidem et in omni fere materia, unde metalla graeci videntur dixisse. mirum, adhuc per hispanias ab Hannibale inchoatos durare puteos. sua nomina ab inventoribus habent, ex quis baebelo appellatur hodie, qui ccc pondo Hannibali subministravit in dies, ad md passus iam cavato monte, per quod spatium aquitani stantes noctibus diebusque egerunt aquas lucernarum mensura amnemque faciunt. argenti vena in summo reperta crudaria appellatur. finis antiquis fodiendi solebat esse alumen inventum; ultra nihil quaerebatur. nuper inventa aeris vena infra alumen nullam finem spei fecit. odor ex argenti fodinis inimicus omnibus

-- --

animalibus, sed maxime canibus. - aurum argentumque quo mollius, eo pulchrius. lineas ex argento nigras praeduci plerique mirantur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.33 Plin. Nat. 33.34 (English) >>Plin. Nat. 33.35

Powered by PhiloLogic