Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.36 Plin. Nat. 33.37 (English) >>Plin. Nat. 33.38

33.37

vis eius adstringere ac refrigerare, principalis autem circa oculos, namque ideo etiam plerique platyophthalmon id appellavere, quoniam in calliblepharis mulierum dilatet oculos, et fluctiones inhibet oculorum exulcerationesque farina eius ac turis cummi admixto. sistit et sanguinem e cerebro profluentem, efficacissime et contra recentia volnera et contra veteres canum morsus inspersa farina et contra ambusta igni cum adipe ac spuma argenti cerussaque et cera. uritur autem offis bubuli fimi circumlitum in clibanis, dein restinguitur mulierum lacte teriturque in mortariis admixta aqua pluvia; ac subinde turbidum transfunditur in aereum vas emundatum nitro. faex eius intellegitur plumbosissima, quae subsedit in mortario abiciturque. dein vas, in quod turbida transfusa sint, opertum linteo per noctem relinquitur et postero die quidquid innatet effunditur spongeave tollitur. quod ibi subsedit, flos intellegitur ac linteo interposito in sole siccatur, non ut perarescat, iterumque in mortario teritur et in pastillos dividitur. ante omnia autem urendi modus

-- --

necessarius est, ne plumbum fiat. quidam non fimo utuntur coquentes, sed adipe. alii tritum in aqua triplici linteo saccant faecemque abiciunt idque, quod defluxit, transfundunt, quidquid subsidat colligentes. emplastris quoque et collyriis miscent.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.36 Plin. Nat. 33.37 (English) >>Plin. Nat. 33.38

Powered by PhiloLogic