Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.38 Plin. Nat. 33.39 (English) >>Plin. Nat. 33.40

33.39

fit in isdem metallis et quae vocatur spuma argenti. genera eius tria: optima quam chrysitim vocant, sequens quam argyritim, tertia quam molybditim. et plerumque omnes hi colores in isdem tubulis inveniuntur. probatissima est attica, proxima hispaniensis. chrysitis ex vena ipsa fit, argyritis ex argento, molybditis e plumbi ipsius fusura - quae fit puteolis - et inde habet nomen. omnis autem fit excocta sua materia ex superiore catino defluens in inferiorem et ex eo sublata vericulis ferreis

-- --

atque in ipsa flamma convoluta vericulo, ut sit modici ponderis. est autem, ut ex nomine intellegi potest, fervescentis et futurae materiae spuma. distat a scoria quo potest spuma a faece distare: alterum purgantis se materiae, alterum purgatae vitium est. quidam duo genera faciunt spumae, quae vocant scirerytida et peumenen, tertium molybdaenam in plumbo dicendam. spuma, ut sit utilis, iterum coquitur confractis tubulis ad magnitudinem anulorum. ita accensa follibus ad separandos carbones cineremque abluitur aceto aut vino simulque restinguitur. quodsi sit argyritis, ut candor ei detur, magnitudine fabae confracta in fictili coqui iubetur ex aqua addito in linteolis tritico et hordeo novis, donec ea purgentur. postea vi diebus terunt in mortariis, ter die abluentes aqua frigida et, cum dies desinat, calida, addito sale fossili in libram spumae obolo. novissimo die dein condunt in plumbeo vase. alii cum faba candida et tisana cocunt siccantque sole, alii in lana candida cum faba, donec lanam non denigret. tunc salem fossilem adiciunt subinde aqua mutata siccantque diebus xl calidissimis aestatis. nec non in ventre suillo in aqua coquunt exemptamque

-- --

nitro fricant et ut supra terunt in mortariis cum sale. sunt qui non coquant, sed cum sale terant et adiecta aqua abluant. usus eius ad collyria et cuti mulierum cicatricum foeditates tollendas maculasque, abluendum capillum. vis autem siccare, mollire, refrigerare, temperate purgare, explere ulcera, tumores lenire; talibusque emplastris additur et liparis supra dictis. ignes etiam sacros tollit cum ruta myrtisque et aceto, item perniones cum myrtis et cera.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.38 Plin. Nat. 33.39 (English) >>Plin. Nat. 33.40

Powered by PhiloLogic