Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.3 Plin. Nat. 33.4 (English) >>Plin. Nat. 33.5

33.4

romae ne fuit quidem aurum nisi admodum exiguum longo tempore. certe cum a gallis capta urbe pax emeretur, non plus quam mille pondo effici potuere. nec ignoro mm pondo auri perisse pompeii iii consulatu e capitolini iovis solio a camillo ibi condita, et ideo a plerisque existimari mm pondo collata. sed quod accessit, ex gallorum praeda fuit detractumque ab iis in parte captae urbis delubris - gallos cum auro pugnare solitos torquatus indicio est - ; apparet ergo gallorum templorumque tantundem nec amplius fuisse. quod quidem in augurio intellectum est, cum capitolinus duplum reddidisset. illud quoque obiter indicari convenit - etiam de anulis sermonem repetivimus - , aedituum custodiae eius conprehensum fracta in ore anuli gemma statim

-- --

expirasse et indicium ita extinctum. ergo ut maxime mm tantum pondo, cum capta est roma, anno ccclxiiii fuere, cum iam capitum liberorum censa essent clii dlxxiii. in eadem post annos cccvii, quod ex capitolinae aedis incendio ceterisque omnibus delubris c. marius filius praeneste detulerat, xiiii pondo, quae sub eo titulo in triumpho transtulit sulla et argenti vi. idem ex reliqua omni victoria pridie transtulerat auri pondo xv, argenti p. cxv.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.3 Plin. Nat. 33.4 (English) >>Plin. Nat. 33.5

Powered by PhiloLogic