Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.40 Plin. Nat. 33.41 (English) >>Plin. Nat. 33.42

33.41

theophrastus lxxxx annis ante praxibulum

-- --

atheniensium magistratum - quod tempus exit in urbis nostrae cccxlviiii annum - tradit inventum minium a callia atheniense initio sperante aurum excoqui posse harenae rubenti in metallis argenti; hanc fuisse originem eius, reperiri autem iam tum in hispania, sed durum et harenosum, item apud colchos in rupe quadam inaccessa, ex qua iaculantes decuterent; id esse adulterum, optimum vero supra ephesum cilbianis agris harena cocci colorem habente, hanc teri, dein lavari farinam et quod subsidat iterum lavari; differentiam artis esse, quod alii minium faciant prima lotura, apud alios id esse dilutius, sequentis autem loturae optimum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.40 Plin. Nat. 33.41 (English) >>Plin. Nat. 33.42

Powered by PhiloLogic