Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.41 Plin. Nat. 33.42 (English) >>Plin. Nat. 33.43

33.42

auctoritatem colori fuisse non miror. iam enim troianis temporibus rubrica in honore erat homero teste, qui naves ea commendat, alias circa pigmenta picturasque rarus. milton vocant graeci miniumque cinnabarim. unde natus error inscitia nominum. sic enim appellant illi saniem draconis elisi elephantorum morientium pondere permixto utriusque animalis sanguine, ut diximus, neque est alius colos, qui in pictura proprie sanguinem reddat. illa cinnabaris antidotis

-- --

medicamentisque utilissima est. at, hercules, medici, quia cinnabarim vocant, utuntur hoc minio, quod venenum esse paulo mox docebimus.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.41 Plin. Nat. 33.42 (English) >>Plin. Nat. 33.43

Powered by PhiloLogic