Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.43 Plin. Nat. 33.44 (English) >>Plin. Nat. 33.45

33.44

iuba minium nasci et in carmania tradit, timagenes et in aethiopia, sed neutro ex loco invehitur ad nos nec fere aliunde quam ex hispania, celeberrimo sisaponensi regione in baetica miniario metallo vectigalibus populi romani, nullius rei diligentiore custodia. non licet ibi perficere id, excoctique romam adfertur vena signata, ad bina milia fere pondo annua, romae autem lavatur, in vendendo pretio statuta lege, ne modum excederet hs lxx in libras. sed adulteratur multis modis, unde praeda societati. namque est alterum genus omnibus fere

-- --

argentariis itemque plumbariis metallis, quod fit exusto lapide venis permixto, non ex illo, cuius vomicam argentum vivum appellavimus - is enim et ipse in argentum excoquitur - , sed ex aliis simul repertis. steriles etiam plumbi micae. deprehenduntur solo colore nec nisi in fornacibus rubescentes exustique tunduntur in farinam. hoc est secundarium minium perquam paucis notum, multum infra naturales illas harenas. hoc ergo adulteratur minium in officinis sociorum, et vilius syrico. quonam modo syricum fiat suo loco docebimus; sublini autem syrico minium compendi ratio demonstrat. et alio modo pingentium furto opportunum est, plenos subinde abluentium penicillos. sidit autem in aqua constatque furantibus. sincero cocci nitor esse debet, secundarii autem splendor in parietibus sentit plumbaginem. quamquam hoc robigo quaedam metalli est. sisaponensibus autem miniariis sua vena harenae sine argento. excoquitur auri modo; probatur auro candente, fucatum enim nigrescit, sincerum retinet colorem. invenio et calce adulterari, ac simili ratione ferri candentis lamna, si non sit aurum, deprehendi. inlito solis atque lunae contactus inimicus. remedium, ut pariete siccato cera punica cum oleo

-- --

liquefacta candens saetis inducatur iterumque admotis gallae carbonibus inuratur ad sudorem usque, postea candelis subigatur ac deinde linteis puris, sicut et marmora nitescunt. qui minium in officinis poliunt, faciem laxis vesicis inligant, ne in respirando pernicialem pulverem trahant et tamen super illas spectent. minium in voluminum quoque scriptura usurpatur clarioresque litteras vel in muro vel in marmore, etiam in sepulchris, facit.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.43 Plin. Nat. 33.44 (English) >>Plin. Nat. 33.45

Powered by PhiloLogic