Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.48 Plin. Nat. 33.49 (English) >>Plin. Nat. 33.50

33.49

est natura mira imagines reddendi, quod repercusso aƫre atque in oculos regesto fieri convenit. eadem vi sic in speculi usu polita crassitudine paulumque propulsa dilatatur in inmensum magnitudo imaginum. tantum interest, repercussum illum excipiat an respuat. quin etiam pocula ita figurantur expulsis intus crebris ceu speculis, ut vel uno intuente totidem populus imaginum fiat. excogitantur et monstrifica, ut in templo zmyrnae dicata. id evenit figura materiae. plurimum refert concava sint et poculi modo an parmae threcidicae, media depressa an elata, transversa an obliqua, supina an infesta, qualitate excipientis figurae torquente venientes umbras; neque enim est aliud illa imago quam digesta claritate materiae accipientis umbra. atque ut omnia de speculis peragantur in hoc loco, optima aput maiores fuerant brundisina, stagno et aere mixtis. praelata sunt argentea; primus fecit pasiteles magni pompei aetate. nuper credi coeptum certiorem imaginem reddi auro opposito aversis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.48 Plin. Nat. 33.49 (English) >>Plin. Nat. 33.50

Powered by PhiloLogic