Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.49 Plin. Nat. 33.50 (English) >>Plin. Nat. 33.51

33.50

tinguit aegyptus argentum, ut in vasis anubim

-- --

suum spectet, pingitque, non caelat, argentum. unde transiit materia et ad triumphales statuas; mirumque, crescit pretium fulgoris excaecati. id autem fit hoc modo: miscentur argento tertiae aeris cyprii tenuissimi, quod coronarium vocant, et sulpuris vivi quantum argenti; conflantur ita in fictili circumlito argilla; modus coquendi, donec se ipsa opercula aperiant. nigrescit et ovi indurati luteo, ut tamen aceto et creta deteratur.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.49 Plin. Nat. 33.50 (English) >>Plin. Nat. 33.51

Powered by PhiloLogic