Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.54 Plin. Nat. 33.55 (English) >>Plin. Nat. 33.56

33.55

triginta duo libras argenti africanus sequens heredi reliquit idemque, cum de poenis triumpharet, iiii ccclxx pondo transtulit. hoc argenti tota carthago habuit illa terrarum aemula, quot mensarum postea apparatu victa! numantia quidem deleta idem africanus in triumpho militibus #1108 vii dedit. o viros illo imperatore dignos, quibus hoc satis fuit! frater eius allobrogicus primus omnium pondo mille habuit, at drusus livius in tribunatu plebei x. nam propter quinque pondo notatum a censoribus

-- --

triumphalem senem fabulosum iam videtur, item catum aelium, cum legati aetolorum in consulatu prandentem in fictilibus adissent, missa ab iis vasa argentea non accepisse neque aliud habuisse argenti ad supremum vitae diem quam duo pocula, quae l. paulus socer ei ob virtutem devicto perseo rege donavisset. invenimus legatos carthaginiensium dixisse nullos hominum inter sese benignius vivere quam romanos. eodem enim argento apud omnes cenitavisse ipsos. at, hercules, pompeium paulinum, arelatensis equitis romani filium paternaque gente pellitum, xii pondo argenti habuisse apud exercitum ferocissimis gentibus oppositum scimus; lectos vero iam pridem mulierum totos operiri argento, quaedam et triclinia. quibus argentum addidisse primus traditur carvilius pollio eques romanus, non ut operiret aut deliaca specie faceret, sed punicana; eadem et aureos fecit, nec multo post argentei deliacos imitati sunt. quae omnia expiavit bellum civile sullanum.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.54 Plin. Nat. 33.55 (English) >>Plin. Nat. 33.56

Powered by PhiloLogic