Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.55 Plin. Nat. 33.56 (English) >>Plin. Nat. 33.57

33.56

paulo enim ante haec factae sunt lances e centenis libris argenti, quas tunc super cl numero fuisse romae constat multosque ob eas proscriptos dolo concupiscentium. erubescant annales, qui bellum civile illud talibus vitiis inputavere; nostra aetas fortior fuit. claudii

-- --

principatu servus eius drusilianus nomine rotundus, dispensator hispaniae citerioris, quingenariam lancem habuit, cui fabricandae officina prius exaedificata fuerat, et comites eius octo ad ccl libras, quaeso, ut quam multi eas conservi eius inferrent, aut quibus cenantibus cornelius nepos tradit ante sullae victoriam duo tantum triclinia romae fuisse argentea, repositoriis argentum addi sua memoria coeptum. fenestella, qui obiit novissimo tiberii caesaris principatu, ait et testudinea tum in usum venisse, ante se autem paulo lignea, rotunda, solida nec multo maiora quam mensas fuisse, se quidem puero quadrata et conpacta aut acere operta aut citro coepisse, mox additum argentum in angulos lineasque per commissuras, tympana vero se iuvene appellata, tum a stateris et lances, quas antiqui magides vocaverant.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.55 Plin. Nat. 33.56 (English) >>Plin. Nat. 33.57

Powered by PhiloLogic