Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.56 Plin. Nat. 33.57 (English) >>Plin. Nat. 33.58

33.57

nec copia argenti tantum furit vita, sed valdius paene manipretiis, idque iam pridem, ut ignoscamus nobis. delphinos quinis milibus sestertium in libras emptos c. gracchus habuit, L. vero Crassus orator duos scyphos

-- --

mentoris artificis manu caelatos hs c, confessus tamen est numquam iis uti propter verecundiam ausum. scimus eundem hs vi in singulas libras vasa empta habuisse. asia primum devicta luxuriam misit in italiam, siquidem l. scipio in triumpho transtulit argenti caelati pondo mille et cccc et vasorum aureorum pondo md anno conditae urbis dlxv. at eadem asia donata multo etiam gravius adflixit mores, inutiliorque victoria illa hereditas attalo rege mortuo fuit. tum enim haec emendi romae in auctionibus regiis verecundia exempta est urbis anno dcxxii, mediis lvii annis erudita civitate amare etiam, non solum admirari, opulentiam externam, inmenso et achaicae victoriae momento ad inpellendos mores, quae et ipsa in hoc intervallo anno urbis dcviii parta signa et tabulas pictas invexit. ne quid deesset, pariter quoque luxuria nata est et carthago sublata, ita congruentibus fatis, ut et liberet amplecti vitia et liceret. petiere et dignationem hinc aliqui veterum. c. marius post victoriam cimbricam cantharis potasse liberi patris exemplo traditur, ille arator arpinas et manipularis imperator.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.56 Plin. Nat. 33.57 (English) >>Plin. Nat. 33.58

Powered by PhiloLogic