Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.58 Plin. Nat. 33.59 (English) >>Plin. Nat. 33.60

33.59

mirum auro caelando neminem inclaruisse, argento multos. maxime tamen laudatus est mentor, de quo supra diximus. quattuor paria ab eo omnino facta sunt, ac iam nullum extare dicitur ephesiae dianae templi aut capitolini incendiis. Varro se et aereum signum eius habuisse scribit. proximi ab eo in admiratione acragas et boëthus et mys fuere. exstant omnium opera hodie in insula rhodiorum, boëthi apud lindiam minervam, acragantis in templo liberi patris in ipsa rhodo centauros bacchasque caelati scyphi, myos in eadem aede silenos et cupidines. acragantis et venatio in scyphis magnam famam habuit. post hos celebratus est calamis, et antipatro qui satyrum in phiala gravatum somno conlocavisse verius quam caelasse dictus est * * * , stratonicus mox cyzicenus, Tauriscus. item ariston et eunicus mitylenaei laudantur et hecataeus et circa pompei magni

-- --

aetatem pasiteles, posidonius ephesius hedys, thracides, qui proelia armatosque caelavit, zopyrus, qui areopagitas et iudicium orestis in duobus scyphis hs xii aestimatis. fuit et pytheas, cuius ii unciae #1108 x venierunt: ulixes et diomedes erant in phialae emblemate palladium subripientes. fecit idem et cocos magiriscia appellatos parvolis potoriis et e quibus ne exemplaria quidem liceret exprimere; tam opportuna iniuriae subtilitas erat. habuit et teucer crustarius famam, subitoque ars haec ita exolevit, ut sola iam vetustate censeatur usuque attritis caelaturis sic, ne figura discerni possit, auctoritas constet. - (argentum medicatis aquis inficitur atque adflatu salso, sicut in mediterraneis hispaniae.) -



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.58 Plin. Nat. 33.59 (English) >>Plin. Nat. 33.60

Powered by PhiloLogic