Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.59 Plin. Nat. 33.60 (English) >>Plin. Nat. 33.61

33.60

in argenti et auri metallis nascuntur etiamnum pigmenta, sil et caeruleum. sil proprie limus est. optimum ex eo quod atticum vocatur, pretium in pondo libras #1108 ii; proximum marmorosum dimidio attici pretio.

-- --

tertium genus est pressum, quod alii scyricum vocant, ex insula scyro, iam et ex achaia, quo utuntur ad picturae umbras, pretium in libras hs bini; dupondiis vero detractis quod lucidum vocant, e gallia veniens. hoc autem et attico ad lumina utuntur, ad abacos non nisi marmoroso, quoniam marmor in eo resistit amaritudini calcis. effoditur et ad xx ab urbe lapidem in montibus; postea uritur pressum appellantibus qui adulterant. sed esse falsum exustumque, amaritudine apparet et quoniam resolutum in pulverem est. sile pingere instituere primi polygnotus et micon, attico dumtaxat. secuta aetas hoc ad lumina usa est, ad umbras autem scyrico et lydio. lydium sardibus emebatur, quod nunc omittunt.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.59 Plin. Nat. 33.60 (English) >>Plin. Nat. 33.61

Powered by PhiloLogic