Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.8 Plin. Nat. 33.9 (English) >>Plin. Nat. 33.10

33.9

tiberii demum principatu nono anno in unitatem venit equester ordo, anulorumque auctoritati forma constituta est c. asinio pollione c. antistio vetere cos. anno urbis conditae dcclxxv, quod miremur, futtili paene de causa, cum c. sulpicius galba, iuvenalem famam apud principem popinarum poenis aucupatus, questus esset in senatu, volgo institores eius culpae defendi anulis. hac de causa constitutum, ne cui ius esset nisi qui ingenuus ipse, patre, avo paterno hs cccc census fuisset et lege iulia theatrali in quattuordecim ordinibus sedisset. postea gregatim insigne id adpeti coeptum. propter haec discrimina c. princeps decuriam quintam adiecit, tantumque enatum est fastus, ut, quae sub Divo Augusto impleri non potuerant, decuriae non capiant eum ordinem, passimque ad ornamenta ea etiam servitute liberati transiliant, quod antea numquam erat factum, quoniam ferreo anulo

-- --

et equites iudicesque intellegebantur. adeoque id promiscuum esse coepit, ut apud claudium caesarem in censura eius unus ex equitibus flavius proculus cccc ex ea causa reos postularet. ita dum separatur ordo ab ingenuis, communicatus est cum servitiis. iudicum autem appellatione separare eum ordinem primi omnium instituere gracchi discordi popularitate in contumeliam senatus, mox debellata auctoritas nominis vario seditionum eventu circa publicanos substitit et aliquamdiu tertiae sortis viri publicani fuere. m. cicero demum stabilivit equestre nomen in consulatu suo catilinianis rebus, ex eo ordine profectum se celebrans eiusque vires peculiari popularitate quaerens. ab illo tempore plane hoc tertium corpus in re p. factum est, coepitque adici senatui populoque romano et equester ordo. qua de causa et nunc post populum scribitur, quia novissime coeptus est adici.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 33.8 Plin. Nat. 33.9 (English) >>Plin. Nat. 33.10

Powered by PhiloLogic