Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.10 Plin. Nat. 34.11 (English) >>Plin. Nat. 34.12

34.11

non vetus et bigarum celebratio in iis, qui praetura functi curru vecti essent per circum; antiquior columnarum, sicuti c. maenio, qui devicerat priscos latinos,

-- --

quibus ex foedere tertias praedae populus romanus praestabat, eodemque in consulatu in suggestu rostra devictis antiatibus fixerat anno urbis ccccxvi, item c. duillio, qui primus navalem triumphum egit de poenis, quae est etiam nunc in foro, item l. minucio praefecto annonae extra portam trigeminam unciaria stipe conlata - nescio an primo honore tali a populo, antea enim a senatu erat - , praeclara res, ni frivolis coepisset initiis. namque et atti navi statua fuit ante curiam - basis eius conflagravit curia incensa p. clodii funere - ; fuit et hermodori ephesii in comitio, legum, quas decemviri scribebant, interpretis, publice dicata. alia causa, alia auctoritas m. horati coclitis statuae - quae durat hodieque - , cum hostes a ponte sublicio solus arcuisset. equidem et sibyllae iuxta rostra esse non miror, tres sint licet: una quam sextus pacuius taurus aed. pl. restituit; duae quas m. messalla. primas putarem has et atti navi, positas aetate tarquinii prisci, ni regum antecedentium essent in capitolio, ex iis romuli et tatii sine tunica, sicut et

-- --

camilli in rostris. et ante aedem castorum fuit q. marci tremuli equestris togata, qui samnites bis devicerat captaque anagnia populum stipendio liberaverat. inter antiquissimas sunt et tulli cloeli, l. rosci, sp. nauti, c. fulcini in rostris, a fidenatibus in legatione interfectorum. hoc a re p. tribui solebat iniuria caesis, sicut aliis et p. iunio, ti. coruncanio, qui ab teuta illyriorum regina interfecti erant. non omittendum videtur, quod annales adnotavere, tripedaneas iis statuas in foro statutas; haec videlicet mensura honorata tunc erat. non praeteribo et cn. octavium ob unum sc. verbum. hic regem antiochum daturum se responsum dicentem virga, quam tenebat forte, circumscripsit priusque, quam egrederetur circulo illo, responsum dare coegit. in qua legatione interfecto senatus statuam poni iussit "quam oculatissimo loco," eaque est in rostris. invenitur statua decreta et taraciae gaiae sive fufetiae virgini vestali, "ut poneretur ubi vellet," quod adiectum non minus honoris habet quam feminae esse decretam. meritum eius ipsis ponam annalium

-- --

verbis: "quod campum tiberinum gratificata esset ea populo." invenio et pythagorae et Alcibiadi in cornibus comitii positas, cum bello samniti apollo pythius iussisset fortissimo graiae gentis et alteri sapientissimo simulacra celebri loco dicari. eae stetere, donec sulla dictator ibi curiam faceret. mirumque est, illos patres socrati cunctis ab eodem deo sapientia praelato pythagoran praetulisse aut tot aliis virtute Alcibiaden et quemquam utroque themistocli.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.10 Plin. Nat. 34.11 (English) >>Plin. Nat. 34.12

Powered by PhiloLogic