Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.12 Plin. Nat. 34.13 (English) >>Plin. Nat. 34.14

34.13

pedestres sine dubio romae fuere in auctoritate longo tempore; et equestrium tamen origo perquam vetus est, cum feminis etiam honore communicato cloeliae statua equestri, ceu parum esset toga eam cingi, cum lucretiae ac Bruto, qui expulerant reges, propter quos cloelia inter obsides fuerat, non decernerentur. hanc primam

-- --

cum coclitis publice dicatam crediderim - atto enim ac sibyllae tarquinium, ac reges sibi ipsos posuisse verisimile est - , nisi cloeliae quoque piso traderet ab iis positam, qui una opsides fuissent, redditis a porsina in honorem eius. e diverso annius fetialis equestrem, quae fuerit contra iovis statoris aedem in vestibulo superbi domus, valeriae fuisse, publicolae consulis filiae, eamque solam refugisse tiberimque transnatavisse ceteris opsidibus, qui porsinae mittebantur, interemptis tarquinii insidiis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.12 Plin. Nat. 34.13 (English) >>Plin. Nat. 34.14

Powered by PhiloLogic