Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.13 Plin. Nat. 34.14 (English) >>Plin. Nat. 34.15

34.14

l. piso prodidit m. aemilio c. popilio iterum cos. a censoribus p. cornelio scipione m. popilio statuas circa forum eorum, qui magistratum gesserant, sublatas omnes praeter eas, quae populi aut senatus sententia statutae essent, eam vero, quam apud aedem telluris statuisset sibi sp. cassius, qui regnum adfectaverat, etiam conflatam a censoribus. nimirum in ea quoque re ambitionem providebant illi viri. exstant catonis in censura vociferationes mulieribus statuas romanis in provinciis poni; nec tamen potuit inhibere, quo minus romae quoque ponerentur, sicuti corneliae gracchorum matri, quae fuit africani prioris filia. sedens huic posita soleisque

-- --

sine ammento insignis in metelli publica porticu, quae statua nunc est in octaviae operibus. - publice autem ab exteris posita est romae c. aelio tr. pl. lege perlata in sthennium stallium lucanum, qui thurinos bis infestaverat. ob id aelium thurini statua et corona aurea donarunt. iidem postea fabricium donavere statua liberati obsidione, passimque gentes in clientelas ita receptae, et adeo discrimen omne sublatum, ut Hannibalis etiam statuae tribus locis visantur in ea urbe, cuius intra muros solus hostium emisit hastam.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.13 Plin. Nat. 34.14 (English) >>Plin. Nat. 34.15

Powered by PhiloLogic