Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.14 Plin. Nat. 34.15 (English) >>Plin. Nat. 34.16

34.15

fuisse autem statuariam artem familiarem italiae quoque et vetustam, indicant hercules ab euandro sacratus, ut produnt, in foro boario, qui triumphalis vocatur atque per triumphos vestitur habitu triumphali, praeterea ianus geminus a numa rege dicatus, qui pacis bellique argumento colitur digitis ita figuratis, ut ccclxv dierum nota aut per significationem anni temporis et aevi esse deum indicent. signa quoque tuscanica per terras dispersa quin in etruria factitata sint, non est dubium. deorum tantum putarem ea fuisse, ni metrodorus scepsius, cui cognomen a romani nominis odio inditum est, propter mm statuarum volsinios expugnatos

-- --

obiceret. mirumque mihi videtur, cum statuarum origo tam vetus italiae sit, lignea potius aut fictilia deorum simulacra in delubris dicata usque ad devictam asiam, unde luxuria.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.14 Plin. Nat. 34.15 (English) >>Plin. Nat. 34.16

Powered by PhiloLogic