Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.15 Plin. Nat. 34.16 (English) >>Plin. Nat. 34.17

34.16

similitudines exprimendi quae prima fuerit origo, in ea, quam plasticen graeci vocant, dici convenientius erit; etenim prior quam statuaria fuit. sed haec ad infinitum effloruit, multorum voluminum opere, si quis plura persequi velit; omnia enim quis possit M. Scauri aedilitate signorum mmm in scaena tantum fuere temporario theatro. mummius achaia devicta replevit urbem, non relicturus filiae dotem; cur enim non cum excusatione ponatur multa et luculli invexere. rhodi etiamnum iii signorum esse mucianus ter cos. prodidit, nec pauciora athenis, olympiae, delphis superesse creduntur. quis ista mortalium persequi possit aut quis usus noscendi intellegatur insignia maxime et aliqua de causa notata voluptarium sit attigisse artificesque celebratos nominavisse, singulorum quoque inexplicabili multitudine, cum lysippus md opera fecisse prodatur, tantae omnia artis, ut claritatem possent dare vel singula: numerum apparuisse defuncto eo, cum thesaurum effregisset heres; solitum enim ex manipretio cuiusque signi denarios seponere aureos singulos.

-- --



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.15 Plin. Nat. 34.16 (English) >>Plin. Nat. 34.17

Powered by PhiloLogic