Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.1 Plin. Nat. 34.2 (English) >>Plin. Nat. 34.3

34.2

vena quo dictum est modo foditur ignique perficitur. fit et e lapide aeroso, quem vocant cadmean, celebri trans maria et quondam in campania, nunc et in bergomatium agro extrema parte italiae; ferunt nuper etiam in germania provincia repertum. fit et ex alio lapide, quem chalcitim appellant in cypro, ubi prima aeris inventio, mox vilitas praecipua reperto in aliis terris praestantiore maximeque aurichalco, quod praecipuam bonitatem admirationemque diu optinuit nec reperitur longo iam tempore effeta tellure. proximum bonitate fuit sallustianum in ceutronum alpino tractu, non longi et ipsum aevi, successitque ei livianum in gallia. utrumque a metallorum dominis appellatum, illud ab amico Divi Augusti, hoc a coniuge. velocis defectus livianum quoque; certe admodum exiguum invenitur. summa gloriae nunc in marianum conversa, quod et cordubense dicitur. hoc a liviano cadmean maxime sorbet et aurichalci bonitatem imitatur in sestertiis dupondiariisque, cyprio suo assibus contentis. et hactenus nobilitas in aere naturalis se habet.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.1 Plin. Nat. 34.2 (English) >>Plin. Nat. 34.3

Powered by PhiloLogic