Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.19 Plin. Nat. 34.20 (English) >>Plin. Nat. 34.21

34.20

minoribus simulacris signisque innumera prope artificum multitudo nobilitata est, ante omnes tamen Phidias atheniensis iove olympio facto ex ebore quidem et auro, sed et ex aere signa fecit. floruit autem olympiade lxxxiii, circiter ccc urbis nostrae annum, quo eodem tempore aemuli eius fuere Alcamenes, critias, nesiotes, hegias, et deinde olympiade lxxxvii hagelades, callon, gorgias lacon; rursus lxxxx polyclitus, phradmon, Myron,

-- --

pythagoras, Scopas, perellus. ex iis polyclitus discipulos habuit argium, asopodorum, alexim, aristidem, phrynonem, dinonem, Athenodorum, demean clitorium, Myron lycium. lxxxxv olympiade floruere naucydes, dinomenes, canachus, patroclus; cii polycles, Cephisodotus, leuchares, hypatodorus; ciiii Praxiteles, euphranor; cvii aetion, therimachus. cxiii lysippus fuit, cum et alexander magnus, item lysistratus frater eius, sthennis, euphron, eucles, sostratus, ion, silanion - in hoc mirabile quod nullo doctore nobilis fuit; ipse discipulum habuit zeuxiaden; cxxi Eutychides, euthycrates, laippus, cephisodotus, timarchus, pyromachus. cessavit deinde ars ac rursus olympiade clvi revixit, cum fuere longe quidem infra praedictos, probati tamen, antaeus, callistratus, polycles athenaeus, callixenus, pythocles, pythias, timocles.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.19 Plin. Nat. 34.20 (English) >>Plin. Nat. 34.21

Powered by PhiloLogic