Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.20 Plin. Nat. 34.21 (English) >>Plin. Nat. 34.22

34.21

ita distinctis celeberrimorum aetatibus insignes raptim

-- --

transcurram, reliqua multitudine passim dispersa. venere autem et in certamen laudatissimi, quamquam diversis aetatibus geniti, quoniam fecerant amazonas, quae cum in templo dianae ephesiae dicarentur, placuit eligi probatissimam ipsorum artificum, qui praesentes erant, iudicio, cum apparuit eam esse, quam omnes secundam a sua quisque iudicassent. haec est polycliti, proxima ab ea Phidiae, tertia cresilae, quarta cydonis, quinta phradmonis.



Pliny the Elder, Natural History (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Plin. Nat.].
<<Plin. Nat. 34.20 Plin. Nat. 34.21 (English) >>Plin. Nat. 34.22

Powered by PhiloLogic